» » » De Graecorum Medicis Publicis

De Graecorum Medicis Publicis

De Graecorum Medicis Publicis
Author: Pohl Rudolf
Title: De Graecorum Medicis Publicis
Release Date: 2006-05-06
Type book: Text
Copyright Status: Public domain in the USA.
Date added: 25 March 2019
Count views: 19
Read book
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ... 17

DE GRAECORUM MEDICIS
PUBLICIS

DISSERTATIO INAUGURALIS QUAM AD SUMMOS
IN PHILOSOPHIA HONORES RITE IMPETRANDOS
CONSENSU ET AUCTORITATE AMPLISSIMI PHILO-
SOPHORUM ORDINIS IN ALMA LITTERARUM UNI-
VERSITATE FRIDERICA GUILELMA BEROLINENSI

SCRIPSIT

RUDOLFUS POHL

BEROLINENSIS

 


PROMOTIO SOLLEMNIS HABEBITUR DIE XXIV. M. JUNII MCMV

2

De opusculo retulerunt

Udalricus de Wilamowitz-Moellendorff

Hermannus Diels.

Berolini
Typis expressit Georgius Reimer
MCMV.

FRIDERICO HILLERO DE GAERTRINGEN
UDALRICO DE WILAMOWITZ-MOELLENDORFF

SACRUM

5

CONSPECTUS CAPITUM.

pag.
Cap. I.

Quibus temporibus medici publici inter Graecos inveniantur

8
§ 1.

de medicis publicis vetustissimis

8
§ 2.

de Asclepiadis et Aesculapiis

10
§ 3.

de medicis publicis a saeculo quinto usque ad principatus tempora prima

16
§ 4.

de medicis publicis aevi Romani sive de archiatris

23
Cap. II.

De ratione et consuetudine medicorum publicorum

45
§ 1.

de vocabulis usurpatis de medicis publicis

45
§ 2.

de ratione eligendi medicos publicos

48
§ 3.

de numero medicorum publicorum

54
§ 4.

de munere atque officio medicorum publicorum

57
§ 5.

de medicis ad certam causam a re publica et de medicis a collegiisconductis

63
§ 6.

de mercede et praemiis medicorum publicorum

67
§ 7.

de collegiis medicorum

79

Index titulorum et papyrorum

83
Vita87
Adnotationes
Numeri graeci

6

Libros citatos saepius ita descripsi:

AM. = Mitteilungen des Kaiserl. archäol. Instituts, AthenischeAbteilung.

Amer. Journ. = American Journal of Archaeology.

Arch. Anz. vid. Jahrb. d. I.

BCH. = Bulletin de Correspondance Hellénique.

BGU. = Ägyptische Urkunden aus den Kgl. Museen zu Berlin, GriechischeUrkunden.

CIG. = Corpus Inscriptionum Graecarum.

CIL. = Corpus Inscriptionum Latinarum.

Ditt. = Sylloge Inscriptionum Graecarum ed. Guilelmus Dittenberger.

Ditt. Suppl. = Orientis Graeci inscriptiones selectae. Supplementumsylloges inscr. Graec. ed. Wilhelmus Dittenberger.

EG. vid. Kaibel.

Galenus K. = Claudii Galeni opera omnia cur. C. G. Kuehn Lipsiae1821 sqq.

GGA. = Göttingische gelehrte Anzeigen.

Jahrb. d. I. = Jahrbuch des Kais. Deutschen archäol. Instituts. Mit demBeiblatt Archäologischer Anzeiger.

IG. = Inscriptiones Graecae consilio et auctoritate Academiae LitterarumRegiae Borussicae editae.

JoHSt. vel Journ. of H. St. = The Journal of Hellenic Studies,London.

Inschr. v. Magn. = Die Inschriften von Magnesia am Maeander ed. OttoKern.

Inschr. v. Olymp. = Olympia, Textband V, Die Inschriften von Olympiaedd. W. Dittenberger et K. Purgold.

IvP. = Die Inschriften von Pergamon ed. Max Fraenkel.

K. vid. Galenus.

Kaibel EG. = Epigrammata Graeca ex lapidibus conlecta ed. GeorgiusKaibel.

Lebas vel Lebas-Foucart vel Lebas-Waddington = Voyage archéologique enGrèce et en Asie Mineure par Ph. Le Bas. Inscriptions grecques etlatines: Tome I (Attique) par Ph. Le Bas, Tome II (Mégaride etPéloponnèse etc.) par Ph. Le Bas et P. Foucart, Tome III (AsieMineure, textes et explications) par Ph. Le Bas et W. H.Waddington.

Littré = Œuvres complètes d’Hippocrate, traductionnouvelle avec le texte grec par E. Littré, Paris 1839 sqq.

Loewy = Inschriften griechischer Bildhauer ed. Emanuel Loewy.

M. Rh. vid. Rh. M.

Mich. = Recueil d’inscriptions grecques par Ch. Michel, Bruxelles1900.

Μους. κ. Βιβλ. = Μουσεῖον καὶ βιβλιοθήκη τῆς εὐαγγελικῆς σχολῆς ἐνΣμύρνη.

OP. vel Oxyrh. Pap. = The Oxyrhynchus Papyri Part I, II, III, IV ed. byB. P. Grenfell and A. S. Hunt, London 1898-1904.

Pap. Oxyrh. vid. OP.

PH. vel Paton-Hicks = The inscriptions of Cos by W. R. Paton andE. L. Hicks, Oxford 1891.

REG. = Revue des études grecques (publiée par l’association pourl’encouragement des études grecques), Paris.

Rev. arch. = Revue archéologique, Paris.

Rh. M. = Rheinisches Museum für Philologie.

SGDI. = Sammlung griechischer Dialekt-Inschriften, herausgeg. von H.Collitz.


7 Cum Udalrico deWilamowitz-Moellendorff et Friderico Hillero de Gaertringen auctoribusmedicorum Graecorum titulos colligere coepissem, mox intellexi tantooperi neque tempus neque spatium dissertationi inaugurali statutum nequevires meas nunc quidem satisfacere. Seposito igitur in futurum syllogesillius consilio malui de medicis Graecorum publicis agere; quodcollectis plus trecentis medicorum titulis melius me facturum esse speroquam qui adhuc eandem provinciam administraverunt.

Medicos publicos i. e. medicos, qui a re publica conducticivibus aegrotantibus gratis mederentur, apud Graecos fuisse sempernotissima res erat. Quamquam in litteris antiquis non multa huiusinstituti testimonia sunt, quae postquam semel sunt collecta incompendiis repeti solent. Accessit larga titulorum copia, postquamprimum a. 1840 Euenoris Acarnanis medici tituli (nunc IG. II 186, 187)in arce Athenarum effossi sunt; papyri nuper in Aegypto repertae alianova addiderunt. Itaque operae pretium videtur rem denuo tractasse.1


8

CAPUT PRIMUM.

QUIBUS TEMPORIBUS MEDICI PUBLICI INTER GRAECOS INVENIANTUR.

§ 1.
DE MEDICIS PUBLICIS VETUSTISSIMIS.

Tradit Herodotus (III 131) Democedem Crotoniatam medicum Calliphontisfilium (c. 125), cum Aeginam venisset, anno primo omnes medicos arte suaadeo superasse, ut postero anno medicus publicus factus talentum exaerario publico acciperet; insequenti anno Athenis minas centum, quartodenique a Polycrate Samiorum tyranno talenta duo accepisse. Ex quibusduo sunt colligenda: cum Herodotus de medicis publice conductis verbafaciat tamquam de re notissima, quo tempore scripsit (circa annum 440),institutum medicorum publicorum in civitatibus Graecis solemne fuisse.Ex eis vero quae narrantur cognoscimus saeculo iam sexto exeunte medicosaere publico conduci solitos esse.

Quae narrat Herodotus, Thuriis vel Crotone ipsa eum audivisse verisimileest. Etenim Democedes medicus erat Crotoniensis, et comprobatur mihipatrem, qui civis Cnidius fuerat, cum pontificem Aesculapii eum ibifuisse Suidas (s. v. Δημοκήδης) referat,2 postquam Crotonem venit, ibi munus medicum utfilium9 esse exsecutum (cf. Krische, Forsch. zur alten Philos. I 72;Wachtler, de Alcmaeone Crot. 91). Sed num munus medicum, quo etpater et filius Crotone fungebantur, publicum fuerit, dici nonpotest.

At tamen medicos publicos in Graecia Magna etiam temporibus illis fuissealiunde comperimus. Diodorus enim e Timaeo tradit (XII 12, 4) Charondamomnes qui ante eum leges scripsissent superasse sapientia, cum ludimagistris mercedem publice dari iuberet; deinde pergit: καὶ τοσοῦτονὑπερεβάλετο τοὺς πρότερον νομοθετήσαντας δημοσίῳ μισθῷ τοὺςνοσοῦντας τῶν ἰδιωτῶν ὑπὸ ἰατρῶν θεραπεύεσθαι κτλ. Sed quas illoloco Diodorus tradit leges, Thuriorum sunt, qui saeculo quinto, ut saepetum et postea fiebat, leges Charondae receperunt. Dubitandum igitur est,num vere ante Charondam ipsum, cum Catanae patriae3 olim leges condidisset, ab aliis iamlegislatoribus de medicis publicis provisum sit. Certum tantum est abaliis iam ita factum esse, cum Thurii leges quasdam instituerent, quaetum Charondae existimabantur. Sequitur, ut saeculo quinto et fortasseiam sexto medici publici in urbibus Graecis Siciliae et Italiaeinstituerentur.4

Quae cum ita sint, ex coloniis de earum originibus coniecturam nosfacere posse arbitramur. Nam est verisimile leges coloniarum non totasex novo fictas esse, sed quae domi usu magis quam lege constituta erant,in coloniis iam legibus esse definita. Atque de Ionum usu ad ipsumHomerum licet provocare. Antinous enim Ulixe mendico in oppidumIthacorum introducto pessime fecisse increpat Eumaeum, quod numerumhominum egentium auxisset. Qui respondet (ρ 381 sqq.):

Ἀντίνο᾽, οὐ μὲν καλὰ καὶ ἐσθλὸς ἐὼν ἀγορεύεις‧
τίς γὰρ δὴ ξεῖνον καλεῖ ἄλλοθεν αὐτὸς ἐπέλθῶν
ἄλλον γ᾽, εἰ μὴ τῶν, οἱ δημιοεργοὶ ἔασιν,
μάντιν ἢ ἰητῆρα κακῶν ἢ τέκτονα δούρων,385
ἢ καὶ θέσπιν ἀοιδόν, ὄ κεν τέρπῃσιν ἀείδῶν;
οὕτοι γὰρ κλητοί γε βροτῶν ἐπ᾽ ἀπείρονα γαῖαν‧
πτωχὸν δ᾽ οὐκ ἄν τις καλέοι τρύξοντα ἑ αὐτόν κτλ.

10 Quibus ex versibus discimus quo tempore facti sunt (saec. VII.?) medicossicut vates architectos poetas (praecones adduntur τ 135) functos essemunere libero et ab aliis separato. Migrabant autem per urbes etconsidebant, ubi ut manerent invitabantur aut quo arcessebantur (vs.386). Ibi quamquam cives non erant, in statu honorato collocati erant,atque verisimile est, cum δημιοεργοί essent vel τὰ δημόσιαἐργαζόμενοι,5 eos apopulo esse altos.

§ 2.
DE ASCLEPIADIS ET AESCULAPIIS.

At multi sunt qui Aesculapii in fanis medicinam usque ad Hippocratistempora excultam esse credunt, medicos autem civiles fuisse negant antesaeculum quintum vel sextum iniens. Quibus cum ea quae scripsimusopponimus tum Homerum iterum laudamus. Apud quem nullo loco fit mentiode Aesculapii aliusve numinis sacerdotibus, qui ex officio curantaegrotos, sed medici multis locis commemorantur sive in Iliade ducesmedicinae periti sunt sive sunt veri medici in Iliade et maxime inOdyssea. Etenim Aesculapius et filii eius Podalirius Machaonquemilitibus praesunt et vulneribus atque morbis medicantur sicut aliiduces (Β 731 sq., Δ 193 sqq., Λ 517 sqq., Λ 832sqq. cf. infra p. 75).Nam exempli causa Achilles, qui artemmedicam a Chirone edidicerat (Λ 831 sq.), in imagine vasculiSosiae pulcherrima (Furtw., Berl. Vasens. 2278) Patroclum curansspectatur, in Iliade ipsa Patroclus Eurypylum curat (Λ 844 sqq.).Sed veri etiam medici in posterioribusIliadis partibus inveniuntur.6 Iam vero in Odyssea munus medicorum ab aliis secretumest, sed in templis Aesculapii medicos artem suam didicisse nullo verbodicitur.

11 Uno loco medici nisi ad Aesculapium tamen ad Paeonem referuntur. Quemomnino alium veterem deum atque Aesculapium esse Usener(Götternamen 153 sqq.) demonstravit (cf. Eisele apud Roscherums. v. Paian). Sed illo loco legis (δ 230 sq.):

ἰητρὸς δὲ ἕκαστος ἐπιστάμενος περὶ παντῶν
ἀνθρώπων‧ ἢ γὰρ Παιήονός εἰσι γενέθλης.

Quae verba non spectant ad medicos Aegyptios, ut iam antiqui ex versibusantecedentibus concluserunt (schol., Eust., Plut. Gryll. 9; cf.Ameis-Henze, Anhang p. 100), sed medici omnes, praecipue igiturGraeci, laudantur (v. Welcker l. l. 49). Nemo autem medicos cumPaeone artius cohaerere ex versibus illis colliget. Nam medici humaniappellantur progenies dei medici poetica quadam fictione sicut militesθεράποντες Ἄρηος vel poetae Μουσάων θεράποντες nominantur. AnteAesculapium igitur Paeon deus medicorum erat, cum ipse essetdeus medicus et medicus deorum (v. Ε 401, 899). Quem etApollinem necdum Aesculapium habet Hesiodus etiam deos medicos (fr.139):

εἰ μὴ Ἀπόλλων Φοῖβος ὑπὲκ θανάτοιο σαώσει
ἢ καὶ Παιήων ὃς πάντων φάρμακα οἶδεν,

et inde Iamblichus (de Pyth. vita 31, 208): εἶναι δὲ ταύτην τὴνἐπιστήμην τὸ μὲν ἐξ ἀρχῆς Ἀπόλλωνος καὶ Παιῶνος, ὕστερον δὲ τῶν περὶ τὸνἈσκληπιόν. Quare factum est, ut vetustioribus temporibus medici nondumἈσκληπιοῦ θεράποντες vel παῖδες nominarentur sed Παιῶνος. Ita enim Solonetiam dicit, cum artes atque quaestus hominum enumeret (4, 57):7

ἄλλοι Παιῶνος πολυφαρμάκου ἔργον ἔχοντες
ἰητροί‧

Itaque primum valetudinarium non Aesculapium est, sed Paeonium,12 quod apud Athenas erat in ora maritima et in quo aquae calidaeducebantur trans columnas. Quod quinti saeculi media parte recentius nonest, cum Crates in Θηρίοις id commemoret (Ath. 268a).

Ἀσκληπιάδαι autem omnes medici primum appellantur apud Theogn. 432 sq.:

εἰ δ᾽ Ἀσκληπιάδαις τοῦτο γ᾽ ἔδωκε θεός,
ἰᾶσθαι κακότητα καὶ ἀτηρὰς φρένας ἀνδρῶν,

et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) inAesculapium deum et ἰητῆρα νοσῶν olim factus esse videtur. Tum etiamfamiliae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse praedicarecoeperant. Quod tradit Theopompus: περὶ τε τῶν ἐν Κῷ καὶ Κνίδῳ ἰατρῶν,ὡς Ἀσκληπιάδαι καὶ ὡς ἐκ Σύρνου οἱ πρῶτοι ἀφίκοντο ἀπόγονοι Ποδαλειρίου(ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = Müller, FHG. I, 296 fragm. 111). Itafacillime factum est, cum veteres de historia medicorum anquirerecoepissent illo tempore, quo in summo flore

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ... 17
Comments (0)
reload, if the code cannot be seen
Free online library ideabooks.net