» » » Pons tironum

Pons tironum

Pons tironum
Title: Pons tironum
Release Date: 2018-05-29
Type book: Text
Copyright Status: Public domain in the USA.
Date added: 27 March 2019
Count views: 203
Read book
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

The Project Gutenberg EBook of Pons tironum, byReginald Bainbridge Appleton and William Henry Samuel Jones

This eBook is for the use of anyone anywhere in the United States and mostother parts of the world at no cost and with almost no restrictionswhatsoever. You may copy it, give it away or re-use it under the terms ofthe Project Gutenberg License included with this eBook or online atwww.gutenberg.org. If you are not located in the United States, you'll haveto check the laws of the country where you are located before using this ebook.

Title: Pons tironum

Author: Reginald Bainbridge Appleton
        William Henry Samuel Jones

Release Date: May 29, 2018 [EBook #57232]

Language: Latin

*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK PONS TIRONUM ***

Produced by an anonymous Project Gutenberg volunteer

[Transcriber's note:This text marks a few vowels as long which are considered short bythe Oxford Latin Dictionary/OLD (or vice versa).This affects the following words:(i) 'mīsceō' (long i); OLD considers 'misceō' (short i) correct.(ii) 'affīrmō' (long i); OLD considers 'affirmō' (short i) correct.(iii) 'mīttō' (long i); OLD considers 'mittō' correct. This affects also the corresponding composites.(iv) 'īmmō' (long i), whereas OLD considers 'immō' (short i) correct(v) 'līttera' (long i, 2 't'); OLD considers 'littera' or 'lītera' correct(vi) īgnis (long first i); OLD considers 'ignis' (short first i) correct(vii) Some prefixes "in-" (like īnsalūbris) have 'long i' in the text, but are considered short in the OLD.In the "Poēta" chapter, one misprint has been corrected: "dormio" -> "dormiō".

In the appendix, which lists the vocabulary ("index verbōrum"),a few words are explained by pictures. To avoid these picturesin the interest of readers who cannot display pictures on their devices,they have been replaced by their definitions in English,using the label 'Image.']

PONS TIRONUM
QUEM FECERUNT R. B. APPLETON ET W. H. S. JONES

Trita manu puerili est ut, mea cura, senescas;si modo non frustra, non mihi tota peris.

LONDINII APUD AEDES G. BELL ET FILIORUMCIↃIↃCCCCXIIII
PRAEFATIO

Libellum habes, lector benevole, quo quasi ponte usitirones a primo tirocinii anno in secundum transirepossint. Primo enim anno solum simplices, quasvocant, sententiae tractari solent; secundo autemadfectanda sunt difficiliora. Multa singularumconstructionum exempla in unoquoque capite itacongregata sunt ut discipuli ipsa similium sententiarumfrequentia sensim difficultates superarepossint. Latinam linguam ubique, nusquam inveniesAnglicum.

Gratias debemus maximas amico nostro A. W.Spratt, Aulae S. Catharinae socio, et W. H. D.Rouse, viro doctissimo, gratissima nobis amicitiaconiuncto, qui ambo, qua sunt benevolentia, multismodis nos adiuverunt. Si tamen menda te offendent,ita nobis ipsis culpam ascribe, ut veniam non omninodeneges.

R. B. A.W. H. S. J.
EXPERGĪSCOR.

Animum attende! Imperō tibi ut animum attendās.

Ante lūcem servus quīdam nōmine Dāvus adcellam, ubi dormiō, venit; forēs pulsat, āc mihiut surgam imperat. Ego dormīre volō; servōigitur ut abeat imperō. Servus abit, sed pater eumredīre iubet. Redit igitur et clāmāns "Pater tuus,"inquit, "ut statim surgās tibi imperat." Ē lectulō,in quō dormiēbam, sine morā surgō; sed vestēs,quibus mē amicīre soleō, invenīre nōn possum.Dāvō igitur ut novam tunicam quaerat imperō. Illeautem "Cūr," inquit, "quod māter tibi imperat numquamfacis? Cūr eī nōn pārēs? Nam semper tibiimperat ut tunicam apud lectulum tuum dēpōnās."Ego tamen īrātus eī ut taceat imperō. Tacet igituret aliī imperat servō ut tunicam novam mihi det.Servus ille alteram tunicam adfert, et mihi "Dāvus,"inquit, "ut hanc tunicam tibi darem mihi imperāvit.Imperāvit quoque ut celeriter tē amicīrēs." Fēstīnōigitur et servum alterum calceōs (quōs in pedibusgerere soleō) adferre iubeō. Calceōs ille adfert, quōsego pedibus indūcō. Deinde redit Dāvus, et "Mātertua," inquit, "ut statim ad sē veniās tibi imperat."Ad mātrem igitur eō, quae tunicam et calceōs meōscūriōsē īnspicit, et ut comās pectam mihi imperat.Dāvum igitur pectinem (quō comās pectimus)quaerere iubeō. Deinde māter mihi imperat utcollum iterum lavem, atque ut ad lūdum lītterārium(ubi nōs puerī lītterās discimus) proficīscar.Servum mēcum īre iubet. Hīc igitur servus, quīpaedagōgus appellātur, mē ad lūdum comitātur.Loculōs meōs (quī librōs continent) ut portetimperō; at ille mihi imperat nē in viīs morer.Hōc modō ad lūdum venīmus, et paedagōgō utdomum redeat imperō.

Māter ad lūdum nōn it. Servōs ad sē venīreiubet. Omnibus nē tempus terant imperat; huncātrium purgāre, illum aquam ex impluviō (hōc est, ēstāgnō in mediō ātriō sitō in quod pluviae cadunt)adferre iubet. Dāvō tamen ut ad macellum (ubimultae sunt tabernae ex quibus variās rēs emimus)eat cibumque emat imperat. Dāvus igitur admacellum abit et vēnditōrī ut būbulam domumnostram tempore mīttat imperat. Saepenumerōtamen vēnditor nōn tempore mīttit. Pater igiturīrātus Dāvum ad sē venīre iubet et "Nōnne," inquit,"domina tibi imperāvit ut cibum emerēs?" CuīDāvus "Imperāvit," inquit, "ut ad macellum īrem.Ad macellum īvī; laniō, ā quō carnem emere solēmus,ut būbulam mihi mōnstrāret imperāvī; nūllampraestō habēbat, sed aliī cuīdam ut bovem quaereretimperāvit; alius ille in agrōs abīvit, agricolaeque utbovem trucīdāret imperāvit. Agricola uxōrī imperāvitut cultrum sibi daret; uxor vīcīnō, quī propehabitābat, cuī mūtuum dederat cultrum, ut sibiredderet imperāvit. Is cultrum reddidit, et uxōrīimperāvit ut grātiās marītō ageret. Uxor marītōsuō cultrum dedit, eīque ut bovem statim trucīdāretimperāvit. Marītus ēius bovem trucīdāvit, servīsqueut ad macellum portārent imperāvit. Servī admacellum bovem portāvērunt, laniōque ut pecūniamsolveret imperāvērunt. Lanius eīs nē nimis poscerentimperāvit; ego quoque laniō nē nimis ā mē posceretimperāvī; būbulam ad nōs statim mīttere iūssī.Lanius ad nōs būbulam mīsit; ego coquō dedī, eīqueut statim coqueret imperāvī. Coquus mihi ut omniatibi expōnerem imperāvit, āc būbulam coquereincēpit, quae nunc, ecce! parāta adest." Paterservum būbulam adportantem vīdit, et Dāvō ut adculīnam redīret imperāvit.

Pater mihi nē nimis celeriter edam semper imperat.Ō mē miserum, ut multa sunt quibus semperdēbēmus abstinēre! Magister semper mihi imperatnē in lūdō lūdam; paedagōgus nē in viīs morerimperat; māter mihi nē digitōs rōdam imperat,imperat quoque nē frāterculum laedam. Frāterculusmihi nē crepundiīs suīs (quibus ipse lūdere solet)lūdam imperat. Herī frāterculum crepundia in ōsīnserentem vīdī, cuī "Nōnne," inquam, "māter tibiimperāvit nē crepundia in ōs īnsererēs?" āccrepundia ab eō āvellere cōnābar. Ille autem vāgīreincēpit; imperāvī eī nē īnfantem sē praestāret;vāgītum tamen māter audīvit, et mihi ut statim adsē īrem imperāvit. "Nōnne," inquit, "tibi imperāvīnē frātrem laederēs?" Cuī ego "Nōnnefrātrī," inquam, "imperāvistī nē crepundia in ōsīnsereret? Ille tamen crepundia hōc modō in ōsīnserēbat"—et digitōs in ōs īnseruī. Sed—ō mēmiserum!—digitōs māter vīdit et "Nōnne," inquit,"nē digitōs mordērēs tibi imperāvī?" Deindepaedagōgum ad sē venīre iubet, cuī ut mē ad patremdūcat imperat. Paedagōgus mē ad patrem dūcit.Ego īre nōlō; itaque moror, sed paedagōgus "Nōnne,"inquit, "saepenumerō nē morēris tibi imperāvī?"Pater mē reprehendit et "Nōnne," inquit, "utmātrī semper oboedīrēs tibi herī imperāvī? " Egonihil respondeō, et pater mē ad cubiculum abīreiubet.

POĒTA.

 Magister venit ut discipulōs doceat.
 Discipulī ut recitent librōs aperiunt.

Posterō diē pater meus negōtia aliquot āctūrusin urbem est prōgrēssus. Dum ante tabernamquandam stat, subitō accurrit malus nescioquis poētaquī "Carmen," inquit, "ut recitem, amīce, ad tē veniō."Cuī pater "Nōn vacō," respondet, nē tālī pēstevexētur. Merīdiē in porticū Pompēiī ut sē recreāretcōnsēdit; cuī sedentī Ligurīnus īdem accurrēns "Ōoptime," inquit, "iterum ad tē veniō ut carmina mearecitem." Cuī pater "Nōn vacō," inquit, "nam utdormīrem hūc ā multitūdine recēssī." Ligurīnusdiscēssit, et pater iterum obdormīvit. Octāvā hōrā,in thermās fūgit nē iterum poētae fieret obvius. Sedstatim ad aurem sonat "Ō optime patrōne, vēnī tibicarmen aliquod recitātum." Fugit pater ad piscīnam.Nōn tamen natāre licet, quia Ligurīnus exclāmāns"Nunc tandem," inquit, "ut audiās carmina, propeaquam stāns sum tibi recitātūrus."

Posteā pater hōc dē Ligurīnō scrīpsit carmen:—

 Et stantī legis et legis sedentī,
 Currentī legis et legis morantī.
 In thermās fugiō; sonās ad aurem.
 Piscīnam peto: nōn licet natāre:
 Ad cēnam properō; tenēs euntem.
 Ad cēnam veniō; fugās sedentem.
 Lassus dormiō; suscitās iacentem.

Quam pulchrum est carmen! Ego quoque dumcarmina audiō poēta fierī volō. Nōnnumquam versūscompōnere cōnor, sed malī, īmmō vērō pessimī, suntversiculī. Aliquando versiculōs quōs scrīpsī lūdīmagistrō mōnstrō, sed ille "Vīsne, Lūcī," inquit,"poēta fierī?" Ego āiō, et ille semper mihi imperat utGraecōs scrīptōrēs identidem diēs noctēsque perlegamut optima imiter exempla. Sed rēs est difficillima;multō facilius mihi vidētur esse prō patriā pūgnāre.Herī dum domum redeō multōs vīdī mīlitēs, et mīlesfierī et ipse cōnstituī. Quam pulchram speciem praesē ferunt mīlitēs! Ut dulce et decōrum est prōpatriā pūgnāre! Quam fortēs videntur esse mīlitēs!Ut nihil honestius agere possumus quam prō patriāmorī! Nihil pulchrius esse potest quam mīlitishabitus. Ut hunc habitum videās spectā tabulampīctam.

MĪLES.

Hīc est mīles; gregārius est mīles quī ita appellāturquia quasi ūnus est ex grege mīlitum. Ut in pūgnāservētur fert scūtum, galeam, lōrīcam, brācās; galeamquae caput ab ictibus dēfendat, lōrīcam quae pectusprōtegat, brācās nē crūra volnerentur, scūtum ut abomnī corpore ictūs arceat. Tenet quoque, ut vidēs,pīlum et gladium; pīlum habet ut in hostēs ēminuscōniciat, gladium ut comminus eōs feriat.

In Rōmānō exercitū alia quoque mīlitum suntgenera; equitēs, quī ex equō pūgnant, ut victōs hostēspersequantur, funditōrēs quī fundīs glandēs vellapidēs in hostēs iaciant, sagittāriī quī sagittāsarcubus ēmīttant. Est etiam dux ut exercitūs quasicaput sit. Is ut omnia ōrdine agantur iūssa datmīlitibus. Ante pūgnam solet omnibus imperāreut summā virtūte, summō animō, summīs vīribusdēcertent.

CĒNA.

Licetne nōbīs cēnāre? Ōrāmus tē ut nōbīs cēnāre liceat.

Cottīdiē ferē domum apud nōs convīvae cēnātumveniunt. Convīvās pater ita dispōnit: ut in summōlectō accumbant rogat Semprōnium, avunculummeum, frātrēsque ēius duōs, ut in mediō cōnsulemaliōsque duōs magistrātūs, ut in īmō, ubi ipseaccumbit, duōs reliquōs. Tum servō cuīdam imperatut gustum appōnat. Ōvīs plērumque aliīsqueēscīs, quō magis edere cupiant convīvae, initiōcēnae vescimur; deinde per cēnam rēctam prōcēdimusūsque ad mēnsās secundās, frūgēs cūiusvīsgeneris ut māla, pira, ūvās,—unde fit prōverbium "Abōvō ūsque ad mālum." Dum secundīs fruunturmēnsīs quīdam ex convīvīs patrem ōrat ut mē vocet."Cupiō enim," inquit, "eum recitantem audīre."Pater igitur servō imperat ut mē roget ut praestōsim. Servus igitur mē intrōdūxit; tum pater mēōrāvit ut quam optimē carmen aliquod recitārem.Ego autem omnēs precātus sum ut attentō animōmē audīrent et hunc in modum incēpī:—

 Ut nova rīdent
 nitōre prāta daedalō,
 rīdet iuventūs
 ah! quam fugāx!
   Carpite (nam licet)
   pūra, sodālēs,
   gaudia quae dabit
   prīma iuventūs.

 Dum salit aestū
 fervente sanguis artubus,
 rōburque nescit
 frangī malīs,
   carpite (nam licet)
   pūra, sodālēs,
   gaudia quae dabit
   prīma iuventūs.

 Ēia! per aurās
 follis sonantēs ēvolet;
 nec lūsus ācris
 cesset pilae.
   Carpite (nam licet)
   pūra, sodālēs,
   gaudia quae dabit
   prīma iuventūs.

 Ōtia lūdōs
 labōre parta suādeant
 lūdīque Mūsīs
 dent vigōrem.
   Carpite (nam licet)
   pūra, sodālēs,
   gaudia quae dabit
   prīma iuventūs.

Postquam carmen recitāvī pater servum semperrogat ut crūstula quaedam mihi adferat. Convīvaequoque nōnnūllīs praemiīs mē dōnant. Semprōniuslibrum pulcherrimum fābulās Aesōpī continentemmihi dedit. Hunc librum identidem legō, nammāximē mihi placet. Multae īnsunt tabulae pulcherrimēpīctae, quārum dē ūnā vōbīs nārrābō.Spectā tabulam.

CANIS.

Quāle est hōc animal? Dīc mihi quāle sit.

Vidēsne hunc canem quī carnem ōre tenet?Scīsne quālis sit carō? Bovis est carō, būbulanōmināta. Dīc mihi quid canis agat. Intellegisnecūr pontem trānseat? Ut ā laniō effugiat pontemtrānsit; nam carnem, quam ōre portat, ā laniōquōdam abstulit. Rogāsne cūr fugiat? Nē ā laniōcapiātur scīlicet fugit. Dum aufugit ad pontempervēnit. Quō ferret pōns omnīnō nesciēbat, sed utlanium vītāret trānsgredī incēpit. Dum trānsgredituraliquid in aquā vīdit; quid esset nesciēbat,nūllus enim canis quid sit imāgō intellegere potest.Sed carō esse vidēbātur, et canis ille invenīrecupiēbat utrum illa in aquā carō melior esset carne(quam in ōre habēbat) necne. Quid igitur āctūrussit omnēs, ut putō, bene scītis. Ōs enim ut imāginemrapiat apertūrus est, nam, ut dīxī, quid imāgō essetnōn intellegēbat.

Ut mihi placet hūiusmodī legere librōs! Multōiūcundiōrēs sunt quam grammaticī istī quōs in lūdōrecitāmus. Equidem vērō cūr necesse sit tālēslegere librōs nesciō. Sed quō sapientior fīam patermihi imperat ut lūdum frequentem; lūdī magisteromnibus ut librīs et stilō incumbāmus imperat nēsemper rudēs incultīque sīmus. Sed cūr tantamnecesse sit operam dare ut sapientēs fīāmus, nēmōmihi dīcere potest. Ōlim ipsum magistrum quamob rem sapientēs nōn nātī essēmus rogāvī, sed illenihil nisi mihi imperāvit nē stultum mē praestārem.Cūr hunc in modum respondisset tunc nescīvī; sedfortāsse et ipse nescit quam ob rem necesse sit studēreut sapientēs fīāmus. Ego saltem quōmodo rēs sēhabeant nesciō; hōc tamen sciō—māter mihi ut adlūdum eam imperat; pater imperat ut mātrī pāream;lūdī magister mē operam librīs dare iubet.

LŪDUS.

Ad lūdum currō quia timeō nē sērus veniam.

Multa posteā tibi dē lūdō nārrābō, nunc autemhaec pauca. Lūdum frequentāre mihi molestumest; quam molestum sit nēmō nisi puer intellegerepotest. Sed cum condiscipulīs lūdere satis grātummihi est, atque ut amīcōs mihi conciliem necesse estad lūdum īre. Quot in lūdō nostrō sint discipulīnōn nārrābō. Quis enim hōc scīre volt? Nōnquot, sed quālēs sint discipulī scīre vīs. Dē omnibusnunc nārrāre nōn possum, sed quantum licet nuncaudī. Quīdam ex discipulīs, nōmine Gāius, ā condiscipulīsetiam Timidus est appellātus. Rogāsnecūr ita sit appellātus? Precārisne mē ut tibi dīcamcūr illud sit nōmen? Paucīs expōnam verbīs:Gāius semper timet, metuit, verētur; semper trepidusest. Māne timet nē pluat,

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Comments (0)
Free online library ideabooks.net