» » Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem Volumen primum

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem Volumen primum

Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem
Volumen primum
Category:
Author: Fabri Felix
Title: Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti peregrinationem Volumen primum
Release Date: 2018-12-25
Type book: Text
Copyright Status: Public domain in the USA.
Date added: 27 March 2019
Count views: 37
Read book
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ... 70

FRATRIS FELICIS FABRI

EVAGATORIUM

IN

TERRÆ SANCTÆ, ARABIÆ ET EGYTPI

PEREGRINATIONEM

EDIDIT

CUNRADUS DIETERICUS HASSLER,

GYMNASII REGII ULMANI PROFESSOR.

VOLUMEN PRIMUM.

STUTTGARDIÆ.

SUMTIBUS SOCIETATIS LITTERARIÆ STUTTGARDIENSIS.

1843.


Transcriber's Notes

For this transcription, the following edition was used:

  • "Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae etEgypti peregrinationem: Volumen Primum" (Stuttgardiae, SocietasLitteraria Stuttgardiensis, 1843)

The 1843-edition this transcription is based on contains very manytypographical errors. Before amending a word I checked whether it mightnot be a variant spelling. When the correct word was not sufficientlyclear or even entirely unclear, a "[sic]" was appended while the textitself was left unchanged. Any changes applied by the transcriber areindicated by Transcriber's Footnotes" ([TR1], [TR2], etc.).

Footnotes present in the original text are indicated by "[1]"etc.


Praemonenda ad lectorem.

Accipis hic, benevole lector, volumen primum operisamplissimi, quod ipsius auctoris manu scriptum atque in aedibusbibliothecae nostrae asservatum ante hos tres annos reperi. Cujusquidem operis quae saeculo XVI prodiit epitome vernaculo sermone subfinem saeculi XV ab auctore conscripta, quamvis sit tenuis admodum etsuccincta itineris illius descriptio, cum ab ipso Robinsonio,Americano, qui inter omnes, quos ab Hieronymi aetate ad nostra usquetempora locorum sanctorum investigatores novimus, facile nuper princepsextitit, multis iisque meritis laudibus saepe sit nominata; opusintegrum quanti momenti sit et ipse judicabis et ego disputationetertio volumini praemittenda uberius exponam. Nolo tamen id nuncsilentio praetermittere, Felicem nostrum, dum Hierosolymis versaretur,nimis nonnunquam[TR1] monachorum nugis atque commentis a veritatedeductum fuisse, quamvis in urbis sanctae quoque et illius regionisdescriptione plurima eaque optimae frugis plenissima doceat, quibusipsius Robinsonii observationes et augeri et emendari possint. Sedmulto majoris illa sunt aestimanda, quae, quum suis oculis vidisset, dereliquae Palaestinae atque deserti Arabiae regionibus, deque urbiumCahirae, Alexandriae, Venetiarum et aliorum tunc temporis locorumconditione auctor tradidit sequentibus voluminibus in lucem edenda.Quam ob rem hoc jam sufficiat addere, opus ab ipso auctore duobusvoluminibus descriptum societatis litterariae jussu in tres partesdivisum esse, ita tamen, ut non sublata pristina indole ordo foliorumet paginarum codicis interpositis numeris atque litteris (ut 12A, 44 B etc.) exprimatur, et qui tertio volumini addenturindices, ad hunc numerorum et litterarum ordinem, non ad nostraeeditionis paginas referri debeant. Sed in reliquis etiam minimearchetypi colorem immutandum esse existimavi, ut veram fideliterqueexpressam haberes libri imaginem. Latino quidem sermone scripsitauctor, sed fere isto, qui epistolis obscurorum virorum ludibrio fuit,nec usui vocabulorum nec linguae legibus rectaeque scribendi rationisatis congruo. Nihil ego mutavi. Litteras majusculas et minusculas inscribendis nominibus propriis praesertim ita permiscuit, ut nec inerrore ipse sibi constaret; sermonis discrimina minime curavit:expressit, ubi omittere debebat, omisit, ubi exprimenda erant. Omniaretinui, nisi quae ita comparata erant, ut lector videretur non possein errorem non induci. His levem medicinam adhibui; caetera intactareliqui; quare id oro rogoque, ut ne, quae ipsius libri indoles fuerit,sive meae negligentiae sive typographi errori tribuas. Quaedifficiliora erant lectu, sive quae perraro quidem addenda videbantur,uncinis variae formae inclusa addito nonnunquam interrogationis signoexplicanda putavi. Sed haec hactenus. Tu vero, benevole lector, fac, utFratris nostri Felicis Fabri et meum hoc opus felix, faustumfortunatumque sit, ne quem in edenda hac itineris descriptione pessimoquidem calamo scripta collocaverim, taedeat me herculei laboris.

Ulmae tertio ante Calendas Martias.

Editor.

EPISTOLA

F. F. F.

FRATER FELIX FABRI

Ordinis Praedicatorum, ad Fratres Conventus Ulmensis ejusdemordinis

De peregrinatione Terrae Sanctae et Iherusalem et sanctorum montiumSyon et Synai.

Religiosis ac devotis ac in Christo sibi delectisfratribus Conventus Ulmensis, ordinis Praedicatorum, Frater FelixFabri, Ejusdem ordinis et Conventus, vester confrater, salutem inDomino sempiternam.

Petitioni vestrae, charissimi fratres, satisfacere proposse conatus sum, qua me a vobis recedentem versus Orientem ad partestransmarinos seriosius propulsastis, exigentes, ut loca transmarina,praecipue tamen terrae sanctae loca, diligentius et accuratiusconsiderarem, et conscriberem, ad vosque, si Deus me reduceret,fideliter referrem.

In peregrinatione ergo existens sola loca, ad quae mecontigit divertere, intente perspexi, situmque ac dispositionem scriptomandavi, tam terrae sanctae, quam aliarum terrarum, marium, fluminum,et locorum Syriae, Palaestinae, Deserti, Arabiae, Madian, maris mortui,maris magni, maris rubri, ac Insularum ejus, et terrarumcircumjacentium Graeciae, Macedoniae, Atticae, Achajae, Albaniae, Asiaeminoris et majoris, Turciae, Illyrici, Dalmatiae, Pannoniae etHistriae, Italiae etiam et loca Germaniae sive Theutoniae, et breviter,omnia quae in tribus principalibus partibus mundi vidi, in Europa, inAsia, et in Africa, notavi et conscripsi. Siquidem has tres mundiprincipales partes attingit haec peregrinatio, ut in processu secundaepartis patebit. Insuper[TR2] ea, quae mihi etaliis comperegrinis acciderunt prospera et adversa, amara et dulcia, exproposito et a casu, et quaedam indifferentia, et aliqua singularia,intuitu vestrarum charitatum annotavi, et adeo ad particulariadeterminate descendi, ut narrandi modum excesserim, ipsamquenarrationem intricatam quodammodo reddiderim. Contigit enim mihi sicutmultum affectuosis frequenter accidere solet, qui dum ordinate, et dere, cui afficiuntur, aliquid dicere aut proponere debent, mox affectusrationem praeveniens orationem ipsam interruptionibus aut impedit, autpenitus confundit.

Qua in re (B) affectus magispensatur, gratius acceptatur, liberalius remuneratur, et si quid forteinordinate actum fuerit, aut minus ornate propositum, affectui noneffectui ascribitur, quod et mihi, utpote summe affectionato, tam advestras charitates, quam ad materiam traditam, oro fieri. Ut ergoclarius et latius possem vobis hanc, quam petivistis, descriptionemtradere, peracta prima peregrinatione in Conventu consistens, laborioseevagatus sum, peneque per omnes Canonicae et Chatolicae Scripturaelibros legendo textus et glossas, peregrinalia etiam militum nova etvetera perlegi, et descriptiones terrae sanctae antiquas et modernasperspexi, de quibus omnibus tuli, quidquid deserviebat proposito meo,ex qua collectura grande volumen comportavi. Pro certo autem dico, quodnon tantum laborem habui de loco ad locum peregrinando, quantum habuide libro ad librum discurrendo, quae rendo, legendo, et scribendo,scripta corrigendo et concordando. Sed quia post haec omnia in multisdubius remansi et incertus, quia multa legeram et pauca videram, ideo,ut certiores vos redderem, et audentius scribere possem, iterato[TR3] mare transivi ad civitatem sanctamJerusalem, ibique in locis sanctis multis diebus degi; post quos magnumdesertum intravi, et per Arabiam ad montem Synai, et inde in Aegyptumdescendi per oram maris rubri: Accipiens in omnibus his lociscertitudinem, conferens ea, quae prius legeram et collegeram ad ipsaloca, et concordantias sanctarum scripturarum cum locis, et loca cumscripturis quantum potui, investigavi et signavi. Inter haec nonnumquamde locis sanctis etiam, in quibus non fui, exactam diligentiam feci, utearum dispositionem conscriberem, sed non nisi illo addito: ibi nonfui, sed auditu aut lectione didici.

De extremis mundi finibus, etsi mentionem faciam, nontamen describam. Si quis autem legere cupit de his, legat NarratoriumFratris Odorici, Ordinis minoris, qui Orientem pervagatus mira subtestimonio jurandi dicit se vidisse. Legat et Diodori antiquashistorias. Perscrutetur etiam et videat novas mundi mappas, et invenietregiones Orientis adeo longe a nobis distantes, quod secundum modernosGeometras et Mathematicos ibi habitantes sunt respectu nostriAntipodes, quod tamen antiqui, ut Aristoteles, et Ptolomaeus, etAugustinus invenire non poterant. Hodie tamen in humanis sunt hominesfide digni, qui in insula Zinpanga, illius regionis parte, dicunt sefuisse, et alios polos et stellas affirmant se vidisse, et silvaspiperis, et nemora caryophyllorum, et hortos spicanardi, et camposZinziberis, et agros Cinamomi, et regiones lignorum Sethim, et virgultaaromatum diversorum, et caetera multa asserunt se vidisse oculis, etmanibus contrectasse. Illi legantur et interrogentur, et curiosissatisfacient.

De terra sancta, in qua noster polus cernitur, quaesolo mediterraneo mari a nostris terris secernitur, locutio mea est, dequa et scripsi. Insuper conscripsi diligenter pericula, quae in marimagno in utraque peregrinatione sustinui, et angustias, quas perdesertum perpessus sum, et tribulationes diversas, quibus affectus fuiuna cum aliis sociis meis peregrinis inter Turcos, Sarracenos, Arabes,et falsos orientales christianos, ut vestrae Charitati magis placereincipiat monastica quies, claustri stabilitas, regularis disciplina etobedientiae labor, discursus et evagatio vilescat.

Testis enim mihi Deus est, quod si scivissem, me ex hacperegrinatione ad tantam evagationem mentis et corporis implicandumfuisse, nequaquam eam, quantumcunque sanctam, aggressus fuissem, (2 A) quia, proh dolor, nimis a studio utiliorialienatus et distractus factus sum. Idcirco decrevi, hunc librum nonPeregrinatorium, nec Itinerarium, nec Viagium, nec alio quovis nomineintitulare, sed EVAGATORIUM Fratris Felicis juste dici, nominari, etesse statui. Ex quo titulo, materia confusa et diversa libri, etcompositionis indispositio et distractio patesceret.

Accipite ergo, mei desideratissimi, hunc vobispromissum fratris vestri Felicis Evagatorium, et pro solatio duntaxatin eo legite. Nec enim charitatibus vestris libellum hunc offero,tamquam in omnibus authenticam scripturam continentem, examinatam,probatam, auctoritatibus roboratam, aut rationibus firmatam, ut in eovigilanti studio legendum sit tamquam in scripturis illuminativis. Sedvobis eum tribuo, ut tempore remissionis fructuosioris studii etvacantiarum diebus pro vitando otio et recreatione sumenda, cum hilarijucunditate eum, si vacat, legatis. Spero autem, quod inutilis non erithujus Evagatorii lectio, cum etiam res prorsus fabulosas et fictionespoëticas ad profectum salutis vestrae sciatis retorquere. Scio enimvestrum tam ordinatum affectum, ut non solum res grandes et gestasancta sint vobis virtutum materia, sed etiam res parvae et exiguae, etfacta puerilia sint vobis aedificatoria. Ideo audentius inter magna etvera, sancta et seriosa, nonnumquam inserui puerilia, apocrypha, etfacetica, cum intentione tamen numquam falsa, aut mendacia, autirrationabilia, aut sacrae scripturae contraria, vel bonis moribus nonconvenientia. Quin imo non mediocrem intellectum sacrae scripturae, etmultarum ambiguitatum dabit hujus evagatorii lectio, et animumadmirantem, et mentem curiosam in multis quietabit.

Porro distantias locorum et longitudinem viarum, etnumerum milliarium per terras et maria nolui ubique ponere, proptermagnas diversitates, quas reperi de hoc in libellis militum, et propterincertitudinem illius mensurationis, et propter inaequalitatemmilliarium. Nam per mare non potest haberi certitudo de numeromilliarium, nisi essent semper aequales venti, quia cum uno ventopotest navis per aliquem locum in tribus diebus attingere, ad quem cumalio vento non possum in tribus septimanis pervenire, sicut ratiodictat.

Nec de quantitate expensarum quicquam[TR4] posui, quia etiam non aequaliter omnibustemporibus cadit, nec thelanea et curtusiae (B)Ganfragia, Gundagia, et Pedagia semper sunt aequalia, sed nunc plus,nunc minus exigunt, et patroni quandoque multum, quandoque minus, pronaulo recipiunt. Tantum autem de expensis recipiendum mihi constat,quod bursa plena et manus larga magnam deservit pacem in peregrinationeilla. Multi etiam in suis libellulis peregrinalibus nitunturdeterminatas directiones dare de diaetis, de expensis, de regimine inmari, de conversatione cum Sarracenis, de provisione per desertum, etde hujusmodi, quae tamen omnia incerta sunt, et singulis momentismutantur. Ideo etiam transeo de istis, et remitto legere volentes adalia peregrinalia.

Substantialia et necessaria illius sacraeperegrinationis vobis in hoc Evagatorio late et clare aperui, et adoculum ostendi. Non solum autem vobis, mihi utique charissimi, sedetiam quibusdam aliis, mihi minus notis communicavi, qui accepto meoprocessu sibi ad suas personas ex eo libellulos confecerunt, quod tamenmihi non displicet, sed plurimum placet, quia hoc, quod sine fictionedidici, sine invidia communico. Eodem modo mihi placet, ut hoc meumEvagatorium communicetis aliis nostri ordinis fratribus; praecipueautem fratribus mihi singularissime dilectis Conventus Basileensis,inter quos a puero educatus, et in religione et sacris literisinstructus sum. Demum autem dispositione Praelatorum et Superiorumnostrorum, vobis in confratrem sum datus, et conventui vestroappodiatus. Communicetis etiam rogo Venerabilibus et Religiosis Dominiset Patribus meis in insigni Monasterio Elchingen, sub generoso Patre etDomino, Domino Paulo Kast, Abbate dignissimo degentibus, Ordinis S.Benedicti. Dominis etiam ejusdem ordinis in Wiblingen, et in Blabürenvicinis nostris. Religiosis etiam Dominis et Patribus Cartusiensibus inBono-Lapide, et in Buchsheim, et in Horto Christi. Idem communicariposco et devotis viris Dominis Canonicis Regularibus vestris Concivibusin monasterio Wengen. Sed et religiosis et reverendis confratribusnostris Minoribus Ulmae, vobiscum commorantibus, quaeso communicetur,ut et juvenes eorum legendo Evagatorium in stabilitate firmentur, et exdescriptione sanctorum locorum scripturam sacram lucidius intelligant,et in devotione et contemplatione magis proficiant. Non enim nisi adprofectum suum poterunt tam maturi et religiosi viri hoc evagatoriouti, et si reprehendibile aliquid in eo repererint, pie condonabunt etindulgebunt.[TR5] Pro quo humiliter supplico Reverentiaseorum.

Porro si libellus iste ad manus venerit illorum, dequibus habetur Distinct. XXXVII. Sacerdotes, qui omissis Dei evangeliiset Prophetis comoedias legunt, et amatoria Bucolicorum versuum verbacanunt, et Virgilium tenent, et (3 A) Carminapoetica student, et in pompa rhetoricorum verborum gaudent, scio, menon posse eorum detrectationes, derisiones, et subsannationes evadere.Qui omnia Scripta, etiam Canonica et Sancta, Rhetoricis floribus nonredimita, aut locutionem Tullianam non redolentia dilacerant, etauctores eorum derident. Talibus Evagatorium nostrum fastidiosum erit,quia curiosa amant, Sacram Scripturam vilipendunt, Jerusalem nondiligunt, et maxime si Felicem spernunt, quem garrulum et indoctumproclamabunt. Sed licet, inquit Hieronymus exedra sibilet, et victorqui si incendia non jactet, numquam meum Christo juvante silebiteloquium, etiamsi praecisa lingua balbutiet, quae adhaereat optofaucibus meis. Si non meminero tui, o Jerusalem. Legant, qui volunt;qui nolunt, apices eventilent. Ego destinato operi imponam manum, etscyllaeos canes obturata aure transibo.

Vos autem, fratres mei charissimi, Evagatoriumaccipientes primum eximio Sacrae Theologiae Professori, MagistroLudwico Fuchs, Priori nostro praedigno, examinandum, corrigendumquepraesentate. Quamvis enim ipsum vile opusculum non magnopere autnecessario veniat corrigendum, quasi periculo alicui esse possit:Absque tamen suae Rever. Paternitatis nutu et consensu in publicumprodeat nolo. Et in hoc non modo suae venerandae Paternitati detulisse,sed et ipsi opusculo videar consuluisse. Scio equidem et certus sum,quod ipsum Evagatorium, dum ex

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ... 70
Comments (0)
Free online library ideabooks.net